라틴어 문장 검색

Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum pulveris in statera reputantur; ecce insulae quasi pulvis exiguus.
보라, 민족들은 두레박에서 떨어지는 물 한 방울 같고 천칭 위의 티끌같이 여겨질 뿐. 진정 그분께서는 섬들도 먼지처럼 들어 올리신다. (불가타 성경, 이사야서, 40장15)
In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus.
분노가 북받쳐 내 얼굴을 잠시 너에게서 감추었지만 영원한 자애로 너를 가엾이 여긴다.” 네 구원자이신 주님께서 말씀하신다. (불가타 성경, 이사야서, 54장8)
Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos.
누가 이런 것을 들어 본 적이 있느냐? 누가 이런 일을 본 적이 있느냐? 한 나라가 단 하루 만에 탄생할 수 있느냐? 한 민족이 단 한 번만에 태어날 수 있느냐? 그러나 시온은 진통이 오자마자 자식들을 낳는다. (불가타 성경, 이사야서, 66장8)
VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomae, quae subversa est in momento, et non laborabant in ea manus.
내 딸 백성의 죄악은 소돔의 죄보다 더 크다, 누가 손을 대지도 않았는데 삽시간에 멸망해 버린 소돔보다도. (불가타 성경, 애가, 4장6)
Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in momento coram eo.
그러고 나서 임금은 다니엘을 끌어 올리고, 그의 파멸을 꾀한 책임자들을 굴속으로 던지게 하였다. 그들은 임금이 보는 앞에서 곧바로 사자들에게 먹히고 말았다. (불가타 성경, 다니엘서, 14장42)
Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis;
그러자 악마는 예수님을 높은 곳으로 데리고 가서 한순간에 세계의 모든 나라를 보여 주며, (불가타 성경, 루카 복음서, 4장5)
Dixit autem eis: " Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
그러자 예수님께서 그들에게 이르셨다. “그때와 시기는 아버지께서 당신의 권한으로 정하셨으니 너희가 알 바 아니다. (불가타 성경, 사도행전, 1장7)
in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
순식간에, 눈 깜박할 사이에, 마지막 나팔 소리에 그리될 것입니다. 나팔이 울리면 죽은 이들이 썩지 않는 몸으로 되살아나고 우리는 변화할 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장52)
Quīntus valdē commōtus erat, sed Marcus ‘nūllīus mōmentī est,’ inquit;
퀸투스는 매우 당황했지만, 마르쿠스는 말했다. '별로 중요치 않아.' (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdī circēnsēs43)
Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant;
저는 여간 주저하지 않았습니다, 세대 간의 차이가 어느 정도 있어야 하는지, 아니면 강건함으로부터 예민한 것도 절대 차이를 두면 안되는지; (소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 2:1)
quoniam, etsi hoc corpus caducum fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi numquam tibi vel ad momentum suberit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:7)
Reserato ergo locello astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Dominus in reprobum sensum, ac poena sua didicit quia praesumpsisset , quod non licuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:3)
Nam quod ultra cuiusque noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:16)
' Post haec autem equum ascendi proprium et in momento oculi circa fluenta sum deductus aquarum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 37:9)
Praeterea maioris altitudinis homo feminam ordinis inferioris fideliter non solet amare, sed, si amet, cito eius fastidit amorem et ipsam pro levi causa contemnit, quod manifesta ratione cognoscitur amoris obviare mandatis, in cuius curia generis nunquam potuit sibi locum vindicare discrimen, sed ordinis cuiuscunque reperiantur amantes, aequali ordine consueverunt in amoris aula militiam promereri et nullius generis maioritatis praerogativa gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION